Isidorus, Epistolae, 8, . . .
| 1 | Domino charissimo et virtutibus inclyto Eugenio episcopo Isidorus. |
| 2 | 1. Vestrae sanctitatis litteras per nuntium suscipiens Verecundum, rerum omnium Conditori grates impendimus, quod Ecclesiae sanctae suae mentis et corporis vestri valetudinem conservare dignatur; atque ad inquisita pro modulo parati satisfacere, exoramus orationum vestrarum suffragiis ab aerumnis opprimentibus a Domino sublevari. |
| 3 | Verum quod in quibusdam quaestionibus venerabilis vestra fraternitas, licet vos non ignoremus peritos, me compulit respondere, maioris sententiae innodatio, nisi ex dispensationis articulo a minori nequaquam valeat enodari, sed potius ab inferiori prolata, a superiore iure mediante cassetur. |
| 4 | Orthodoxi quidem Patres Spiritus sancti auctoritate praevia sanxerunt; aliter autem quolibet astruente, sicut est vestrae prudentiae cognitum, pravum suborietur, scilicet gloriatio securis contra eum qui secat in eam (Isai. X, 15). |