monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6 > . . . > 23 > 1 > 9
Isidorus, Epistolae, 7, 8. <<<    

Isidorus, Epistolae, 7, 9.

1 De incongruitate vero grammaticae locutionis, quae in Veteri Testamento reputatur, vel Novo, respondemus, verba coelestis oraculi non subiacent Prisciani regulis, vel Donati, et quamvis sit analogia scienda, usus prae omnibus aemulandus est.
2 Dummodo sententia a veritate non discrepet, et a sanctorum Patrum vestigiis nullatenus recedendum.
3 Lucide habes, fili charissime, in quam partem tui animi intellectum debeas inclinare, atque tui cordis scrupulum super hoc omnino deponere.
4 Diligenter per omnia inspice, et reperies, sanctae Romanae Ecclesiae consuetudines a divinis auctoritatibus in nullo aliquatenus deviare.
5 Pro me ad Dominum orare, quaeso digneris.
Isidorus HOME