monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6
Isidorus, Epistolae, 7, 5. <<<     >>> 7.

Isidorus, Epistolae, 7, 6.

1 Quod etiam de vase agitur ligneo fictili, vel metallino, quo agitur immolatio sacrificii, quia nullus evangelistarum expresse ostendit cuiusmodi fuerit, ad legis videtur recurrendum potius auctoritatem, quia in ministerio tabernaculi, aut domus Dei nulla vasa sacrae unctionis oleo delibuta leguntur lignea, vel fictilia, sed magis ex metallo erant.
2 Dominus etiam quaeque de melioribus sibi offerri praecepit, et tabernaculum testimonii cum maxima diligentia auri et argenti mira pulchritudine adornare.
3 De Salomonico templo quid? Re vera idem.
4 Quod si caeremonialia illa, quae umbra erant veritatis futurae, quibus pecudum carnes immolabantur, vel sanguis, tanto voluit Deus decore perfrui, quanto magis sacrum altare, sanctumque vas, in quo ipsa veritas, scilicet unigenitus Deus, quotidie Deo Patri offertur, quanto honore, reverentia, gloria et decore debent studio et diligentia adornari!
Isidorus HOME