| 1 | Dominus enim noster Iesus Christus, quando discipulis corporis sui mysterium agendum tradidit, non legitur accepisse panem fermentatum, vel azymum, sed accepit panem, et dedit discipulis suis, dicens: Hoc est corpus meum; hoc facite, quotiescunque sumitis, in meam commemorationem (Luc. XXII, 19). |
| 2 | Legitur tamen praecepisse Dominum Moysi ut pascha cum azymis panibus et lactucis agrestibus manderetur, et apud quemcunque Hebraeorum fermentatus panis per septem dies paschae inveniri posset, occideretur (Exod. XII). |
| 3 | Dominus igitur noster pascha secundum legem celebravit, et in coena suum corpus sub panis et vini specie discipulis edendum tradidit, et eis eumdem conficiendi tradidit potestatem, atque panem azymum cum quo pascha agebatur obtulit. |