monumenta.ch > Isidorus > 5 > 7 > 12 > 9 > 5 > 8 > 8 > 12 > 12 > 3 > 7 > 9 > 5 > 14 > 5 > 4 > 4 > 116 > 9 > 14. DE AVCTORIBVS AGONVM. > 3 > 7 > 7 > 108 > 12 > 122 > 3 > 3 > 3 > 5 > 105 > 7 > 3 > 21 > 14. > 2
    >>> 3.

Isidorus, Epistolae, 7, 2.

1 Scias itaque eorum iam dictis consuetudinibus minime nos opponere reprehensionis obstaculum, quandiu eas Romana Ecclesia duxerit tolerandas, maxime cum non sint de essentia, sive substantia sacramenti.
2 De substantia sacramenti sunt verba Dei a sacerdote in sacro prolata ministerio, scilicet, Hoc est corpus meum, panisque frumenti et vinum, cui consuevit aqua adhiberi, quia utrumque de latere Christi, videlicet, sanguis et aqua profluxit.
3 Caetera vero pertinent ad decorem sacramenti, futurorum exemplum, ad nostram et eorum humiliationem, atque in Dei laude exercitationem, et cum praedictorum facta fuerit consecratio, non, ut quidam putant indocti, sub panis specie sola caro Christi, et in calice tantummodo sumitur sanguis; sed in utroque Deus et homo, in corpore glorificato totus et integer Christus, integer Christus in calice, panis vivus, qui de coelo descendit, totus est in utroque.
Isidorus HOME