Isidorus, Epistolae, 7, . . .
| 1 | Dilecto filio in Christo Redempto archidiacono Isidorus. |
| 2 | 1. Multis non modo ecclesiasticis, verum etiam huius perituri regni praepeditus negotiis, prout optamus, tuae charitatis quaestionibus ad praesens satisfacere non valemus. |
| 3 | Verum, quia, impellente charitate, omnibus sumus debitores, ex parte qua valeo pareo dilectioni tuae, ad inquisita compendiose respondere paratus. |
| 4 | Innotuisti quippe nobis, in animo tibi versari scrupulum, eo quod orientalis Christi Ecclesia ex fermentato pane, occidentalis ex azymo sacratissimi corporis sacramentum conficere consuevit; et quia ipsi Orientales Latinos super hoc reprehendere non verentur, illud etiam animo tuo insedit, quod illi sericos pannos, nos autem lineos, quos corporalia dicimus, ad ornamenta tanti sacrificii exhibemus. |