Isidorus, Epistolae, 6, 12.
| 1 | Testamur igitur coram Deo, monemus, et quidquid possumus, hortando praecipimus, ut quam citius eos, zelum Dei legis exercens, nisi catholicam professi fuerint veritatem, a te repellas, atque dicta eorum et obiectiones nobis scribendo mittere non moreris. |
| 2 | Deo teste fraternitatem dilectionis tuae in visceribus Iesu Christi amplectimur charius; et singula, quantum Deus dederit, ad salutem animae et tui corporis honestatem determinabimus, sacris ea fulciendo auctoritatibus, ut falsitas veritati cedat, et Ecclesiae Christi gloria roboretur, et crescat. |
| 3 | Memento communis nostri doctoris Leandri, et eius fidem atque doctrinam pro viribus imitare, ut in praesenti bonis perfrui, et in futuro coelestium bonorum participationem valeas adipisci. |
| 4 | Amen. |
| 5 | Ora pro me; donet Dominus ut animae, corporis, fidei et honoris tibi servata integritate, merear te videre de caetero, mi Domine et charissime fili. |