Isidorus, Epistolae, 6, 11.
| 1 | Ecce brevitate qua valui tuis inquisitionibus satisfeci. |
| 2 | Sed quod subiecisti, habere te haereticos, cum quibus assidue disputas, et quos ad fidem catholicam studes revocare, laudamus zelum, sed audaciam reprehendimus. |
| 3 | Dicit namque Scriptura divina: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea (Eccli. XIII, 1). |
| 4 | Cave igitur, dilectissime fili, ut quia Deus triumphalibus trophaeis armorum strenuitate prostratis inimicis te fecit victoriosum, haereticis suasionibus ignominiose ne victus succumbas; te enim laborante eos ab errore mortis eruere, ipsi invigilant te in praecipitium erroris demergere, a quorum confabulatione vel solatio quemlibet Christicolam, tanquam a lethifero veneno, sub obtestatione divini iudicii praecipimus abstinere, nisi fuerit in divinis praeceptis experientia operum probatus, et sacris eruditus Scripturis. |