| 1 | Dum autem sanctae Trinitatis personas loquendo distinguimus, summopere curemus ne individuam, ac simplicissimam essentiam unius Dei dividere videamur. |
| 2 | Sed quid sit illud ineffabile Patris generare, illud etiam inaestimabile Filii nasci, generari, vel exire; atque illud incomprehensibile Spiritus sancti a Patre et Filio mitti, vel procedere, et caetera, quae huiusmodi de personarum varietate dicuntur, si non capimus mente, capiamus fide, ut salvi esse perpetuo mereamur. |