monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6 > . . . > 23 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 6 > 8 > 7 > 1 > 4 > 9
Isidorus, Epistolae, 6, 8. <<<     >>> 10.

Isidorus, Epistolae, 6, 9.

1 Isaias etiam in persona Patris dicit: Spiritus a facie mea egredietur.
2 Dei Patris verbum, vel facies Unigenitus eius est, homo enim per faciem a nobis agnoscitur, et Deus Pater per Filium innotuit mundo; unde Filius ait: Pater, manifestavi nomen tuum, hominibus, quos dedisti mihi (Isai. LVII, 56).
3 Et illud: Notum feci eis nomen tuum, et notum faciam (Ioan. XVII, 6, 26).
4 Possumus ad haec latius probanda plura inducere; sed forsitan, cui non sufficiunt ista, multa non proderunt ad salutem, quia animalis homo non percipit ea quae Dei Spiritus sunt (I Cor. II, 14), arbitrans esse stultitiam quae dicuntur, et quia profecto hoc ex contemptu ignorantiae provenit, ignorans ignorabitur.
Isidorus HOME