Isidorus, Epistolae, 6, 8.
| 1 | A Patre Spiritum sanctum mitti, Dominus in Evangelio loquitur dicens: Paracletus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia (Ioan. XIV, 26). |
| 2 | Et quod mittatur a Filio, ipsa veritas dicit: Cum venerit Paracletus, quem ego vobis mittam a Patre (Ioan. XV, 26). |
| 3 | His itaque plenarie declaratur, sancti Spiritus missionem a Patre esse, et a Filio. |
| 4 | A Patre nempe Spiritus sanctus procedere ostenditur, cum dicitur: Spiritus veritatis, qui a Patre procedit (Ioan. XV, 26); a Filio vero, cum post resurrectionem suam insufflavit, et discipulis suis dixit: Accipite Spiritum sanctum (Ioan. XX, 22). |