Isidorus, Epistolae, 6, 7.
| 1 | Spiritum vero sanctum esse Patris, et Filii, et a Patre, et a Filio mitti, atque procedere ab utroque, sanctae Scripturae testimoniis clarius demonstremus. |
| 2 | Apostoli verba sunt haec: Si spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, et caetera (Coloss. II, 12). |
| 3 | Et alibi: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Galat. IV, 6). |
| 4 | Ecce manifeste patet apostolicis verbis Spiritum sanctum esse Dei Patris suscitantis a morte, et Dei Filii suscitati, qui non tres dii, sed unus est credendus, et adorandus, sicut Moyses testatur: Audi, inquit, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). |