| 1 | Plura quidem alia praedicaverunt apostoli, martyres et Ecclesiae orthodoxi doctores; sed quia non contraria, prohibitio apostolica huiusmodi non intelligitur contraire, eo quod sint ad unum veritatis finem tendentia. |
| 2 | Cum ergo de similibus idem constet esse iudicium, patet procul dubio praedictarum sententiarum prohibitiones de contrarietate haereseum esse recipiendas. |