| 1 | Quae supradicta prohibitio, si subtiliter et recte perspicitur, omnis ambiguitas removetur; cum enim addere, seu diminuere prohibuit, de re contraria intellexit, cui sententiae illud Apostoli congruit: Si quis vobis aliud evangelizaverit, praeter id quod accepistis a nobis, anathema sit (Galat. I, 9). |
| 2 | Et Ioannes Apostolus ait: Si quis venerit ad vos, aliam doctrinam afferens, non eum recipiatis, neque ei ave dixeritis (II Ioan. I, 10). |
| 3 | Cum dixit aliam doctrinam, haeresim praecavendo, absque ambiguitate de doctrinae contrarietate nobis voluit demonstrare. |