monumenta.ch > Isidorus > 5 > 7 > 12 > 9 > 5 > 8 > 8 > 12 > 12 > 3 > 7 > 9 > 5 > 14 > 5 > 4 > 4 > 116 > 9 > 14. DE AVCTORIBVS AGONVM. > 3
Isidorus, Epistolae, 6, 2. <<<    

Isidorus, Epistolae, 6, 3.

1 Si vero (quod absit) infidelis sit non manifeste, in nullo laeditur obedientia nostra, nisi praeceperit contra fidem.
2 Praeterea pravis praelatis obediendum in iussionibus bonis Dominus praecipit, ubi dicit: Quod dicunt, facite, eorum prava opera praecipit evitanda, cum subiungit: Quod autem faciunt, nolite facere (Matth. XXIII, 3).
3 In dubiis etiam praeceptis, pravis praelatis obediendum est, quandiu eos Ecclesia toleraverit, nisi ex manifesta praelati infamatione in praecepto iuste possit haeresis suspicio provenire.
4 De similibus quoque illaqueationibus idem videtur.
5 In praeceptis manifeste malis nullatenus est obediendum, etiam bonis praelatis, quia quandoque Deus occultat maiori quod revelat minori.
6 4. Item nobis insinuare curasti quorumdam Graecorum obiectionem, quod in Nicaena vel Constantinopolitana synodo sub anathemate prohibitum legitur in Symbolo, et in illo sancti Athanasii de fide catholica diminuere vel addere aliquid; atque ideo quidam ex Graecis Latinos proterve nituntur reprehendere, quod in professione sanctae fidei Deo corde et ore decantent: Qui ex Patre Filioque procedit, cum in praedictis conciliis fuerit positum ex Patre procedit, et sancta Romana Ecclesia ex Patre Filioque Spiritum sanctum procedere approbat atque credit.
Isidorus HOME