Isidorus, Epistolae, 6, . . .
| 1 | Dilecto in Christo filio Claudio duci Isidorus. |
| 2 | 1. Catholicae strenuitatis tuae suscipiens schedulas, Domini nostri Iesu Christi omnipotentiam collaudamus, qui de prosperis tuis successibus et triumphis Ecclesiae sanctae suae misericorditer in praesenti de inimicis triumphare largitur. |
| 3 | Te quidem me piis urgente petitionibus, tuis inquisitionibus respondere, laetor in Domino, quia ea quae sunt de fide catholica, sollicite perquiris. |
| 4 | Ad id ergo quod obiecisti primo, praetermissis plurimis rationibus, tibi rationabiliter ac simpliciter respondemus. |