monumenta.ch > Isidorus > 2 > XII. > 14. > 2 > 2
   

Isidorus, Epistolae, 5, 2.

1 Melius est illi ut temporaliter iudicetur a vobis, quam aeterno damnetur iudicio.
2 Levior est illi praesentis temporis ignominia, quam futura gehennae tormenta.
3 Sciat enim se amisisse nomen, et officium sacerdotis, qui meritum perdidit sanctitatis.
4 Quapropter iudicii vestri decreto poenitentiae perpetua flagitia perpetrata lamentatione deploret; plangat sacerdotii cultum, quem male vivendo perdidit; lugeat animae suae statum, quem tanto putredinis coeno coinquinavit; fortasse porriget illi manum quandoque Spiritus sanctus, ut per dignam satisfactionem mereatur peccatorum remissionem.
5 Pro me quoque deprecor, sanctissimi sacerdotes, ut pietatem divinam exorare dignemini, ut immemor malorum meorum, quibus et ipse collapsus sum, a peccatorum vinculo, quibus huc usque sum colligatus, dissolvat, et fructum indulgentiae vestris meritis tribuat.
Isidorus HOME