monumenta.ch > Ausonius > OBLATIO MVNERVM. > 7. > . . .


Isidorus, Epistolae, 5, . . .

1 Dominis meis et Dei servis Helladio caeterisque qui cum eo sunt coadunati episcopis Isidorus.
2 1. Afficimur lacrymis, compungimur stimulis peccatorum nostrorum, cum ruinam fratris agnoscimus, quia sicut de salute laetitia, ita de periculo animae gemitus est.
3 Cognovimus enim Hispalensem Cordubensis ecclesiae sacerdotem in pontificali culmine carnali labe dilapsum, et de altitudine honoris in profundo flagitiorum flenda ruina demersum; et quia vobis sollicitudo pastoralis incumbit, vestroque iudicio delinquentium errores discutiendos censura divina disposuit, dicens: Sacerdotes stabunt in iudiciis meis, et iudicabunt inter sanctum et pollutum (Ezech. XLIV, 24), hanc igitur vocem Domini cognoscentes, cum effusione lacrymarum vestram sanctitatem deposcimus, ut idem lapsus sancto coetui vestro praesentatus, agnito a vobis confessionis eloquio, synodali sententia a gradu sacerdotii deponatur.
Isidorus HOME