| 1 | Non enim dicit: Pro eo quod cecidisti, commovebo candelabrum tuum; sed, nisi poenitentiam egeris, movebo candelabrum tuum. |
| 2 | Ergo ad quemque praepositum peccantem, si praevenerit poenitentia delicti, utique sequitur venia, et reparatio meriti. |
| 3 | Et in Proverbiis scriptum est: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui vero confessus fuerit, et dereliquerit ea, misericordiam consequetur (Proverb. XXVIII, 13). |