monumenta.ch > Isidorus > 5 > 7 > 12 > 9 > 5 > 8 > 8 > 12 > 12 > 3 > 7 > 9 > 5 > 14 > 5 > 4 > 4 > 116 > 9 > 14. DE AVCTORIBVS AGONVM. > 3 > 7 > 7 > 108 > 12 > 122 > 3 > 3 > 3 > 5 > 105 > 7
   

Isidorus, Epistolae, 4, 7.

1 In angelo Ecclesiae praepositum utique, id est, sacerdotem ostendit, iuxta Malachiam, qui dicit: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et lex requiritur ex ore eius, quia angelus Domini exarcituum est (Malach. II, 7).
2 Praepositus ergo lapsus in vitium per evangelistam monetur, ut memor sit unde ceciderit, et agat poenitentiam, et prima opera faciat, ut non moveatur candelabrum eius.
3 8. Nam candelabrum doctrina sacerdotalis, vel honor potestatis, quem gestat, intelligitur, iuxta quod scriptum est apud Samuelem in damnationem Heli: Oculi eius caligaverant, nec poterant videre lucernam Dei, antequam exstingueretur (I Reg. III, 2); lucerna quippe Dei fuerat, quod dignitate sacerdotali pollens, iustitiae claritate fulgebat; exstinctam propheta asserit, dum ob scelera filiorum sacerdotii potestatem meritorumque lumen amisit.
4 Candelabrum ergo, sive lucerna sacerdotis (quae intelliguntur charismata honoris) tunc penitus iuxta Ioannem exstinguitur, vel movetur, quando post delicti casum, neglecta poenitentia, admissa scelera non deflentur.
Isidorus HOME