monumenta.ch > Isidorus > 5 > 7 > 12 > 9 > 5 > 8 > 8 > 12 > 12 > 3 > 7 > 9 > 5 > 14 > 5 > 4 > 4 > 116 > 9 > 14. DE AVCTORIBVS AGONVM. > 3 > 7 > 7 > 108 > 12 > 122 > 3 > 3 > 3 > 5
   

Isidorus, Epistolae, 4, 5.

1 Ezechiel enim propheta sub typo praevaricatricis Ierusalem ostendit post poenitentiae satisfactionem pristinum posse restaurari honorem.
2 Confundere (inquit), o Iuda, et porta ignominiam tuam.
3 Et post paululum: Et tu, inquit, et filiae tuae revertimini ad antiquitatem vestram (Ezech. XVI, 52).
4 Quod dixit, confundere, ostendit post confusionem, id est, peccati opus, debere quemque erubescere, et pro admissis sceleribus verecundam frontem humi prostratam demergere, pro eo quod dignum confusionis perpetraverit opus.
5 6. Deinde praecipit ut portet ignominiam, id est, dehonorationem nominis, sive dignitatis, et revertatur ad antiquitatem suam.
6 Ergo dum quisque post opera confusionis suae confunditur, atque ignominiam depositionis suae cum humilitate portaverit, revocari secundum prophetam ad priorem statum poterit.
7 Item Ioannes evangelista angelo Ephesi Ecclesiae inter caetera simile quiddam scribit: Memor esto unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera tua fac, alioquin veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo (Apoc. II, 5).
Isidorus HOME