Isidorus, Epistolae, 4, 3.
| 1 | Haec enim diversitas hoc modo distinguitur: illos enim ad pristinos officii gradus redire canon praecipit, quos poenitentiae praecessit satisfactio, vel digna peccatorum confessio; at contra ii qui neque a vitio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum carnale delictum quod admittunt etiam vindicare quadam superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam communionis recipiunt. |
| 2 | 4. Ergo ita est utraque dirimenda sententia, ut necesse sit illos restaurari in locum honoris, qui per poenitentiam reconciliationem meruerunt divinae pietatis. |
| 3 | Hi neque immerito consequuntur ademptae dignitatis statum, qui per emendationem poenitentiae recepisse noscuntur vitae remedium. |
| 4 | Id enim, ne forte magis ambiguum sit, divinae auctoritatis sententia confirmetur. |