Isidorus, Epistolae, EPISTOLA III. ISIDORI BRAULIONI ARCHIDIACONO.
| 1 | In Christo charissimo et dilectissimo fratri Braulioni archidiacono Isidorus. |
| 2 | 1. Quia non valeo te frui oculis carnis, perfruar saltem alloquiis, ut ipsa amici sit consolatio incolumem litteris cognoscere quem cupio videre. |
| 3 | Utrumque bonum esset, si liceret; sed vel mente de te reficiar, si corporali obtutu non valeo. |
| 4 | Dum pariter essemus, postulavi te, ut mihi decadem sextam sancti Augustini transmitteres; posco ut quoquomodo me cognitum ei facias. |
| 5 | 2. Misimus vobis Synonymorum libellum, non pro id quod alicuius utilitatis sit, sed quia eum volueras. |
| 6 | Commendo autem hunc puerum, commendo et memetipsum, ut ores pro me misero, quia valde langueo et infirmitatibus carnis, et culpa mentis. |
| 7 | In utroque tuum praesidium posco, quia per me nihil mereor; de caetero pete ut dum vita comite portitori ad nos regredi fuerit opportunitas, vestris nos iubeatis laetificare eloquiis. |