monumenta.ch > Isidorus > 39 > 38 > XXXV DE RATIONE PVERPERII MATVRI. > 2 > 28 > 43 > 3 > 2
    >>> EPISTOLA III. ISIDORI BRAULIONI ARCHIDIACONO.

Isidorus, Epistolae, EPISTOLA II. ISIDORI BRAULIONI ARCHIDIACONO.

1 In Christo charissimo, et dilectissimo filio, Braulioni archidiacono, Isidorus.
2 1. Dum amici litteras, charissime fili, suscipis, eas pro amico amplecti non moreris.
3 Ipsa est enim secunda inter absentes consolatio, ut si non est praesens qui diligitur, pro eo litterae amplexentur.
4 Direximus tibi annulum propter nostrum animum, et pallium pro amicitiarum nostrarum amictu, unde antiquitas hoc traxit vocabulum.
5 Ora igitur pro me, inspiret tibi Dominus ut merear adhuc in vita videre te.
6 Et quem moestificasti abeundo, aliquando iterum laetifices te praesentando.
7 Quaternionem regularum per Maurentionem primicerium direximus.
8 De caetero autem opto tuam semper cognoscere salutem, dilectissime mi domine, et charissime fili.
Isidorus HOME

bnf11864.185 zos32.66v