| 1 | De talibus enim dicit Apostolus: Sed vos iniuriam facitis, et hoc fratribus. |
| 2 | An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 8)? Sed nobis ista sufficiat dicere tibi, quod Deo dignum existimas adimple. |
| 3 | Post haec autem precari tuam sanctitatem non desino, ut pro me intercessor apud Dominum existas, ut, quia meo vitio lapsus sum, per te remissionem consequar peccatorum. |