Isidorus, Epistolae, 1, 17.
| 1 | Patrem autem monasterii, unde innotuistis, illum praeferri oportet, quem sancta vita et probitas morum commendat, quique dum subiectus exstitit, fraus in illo non fuit. |
| 2 | Huic iuste gratia cumulatur, dicente Domino: Quia in pauca fuisti fidelis, in multa te constituam (Matth. XXV, 21). |
| 3 | Qui vero adhuc sub regimine positus improbe vixit, et fratribus fraudem facere non pertimuit, hic praelatus licenter ac libere maiora et deteriora committet, dum se in potestate et libertate aspexerit. |