monumenta.ch > Isidorus > 2 > XII. > 14. > 2 > 2 > 14 > XII. ΑΓΣΟΝΙΟΣ ΠΑΓΛΩΙ. > XIIII. IN PERGAMVM. > 15 > 14 > 14 > 11 > 13 > 10 > 11 > 1 > 1 > 1 > 11 > 15
Isidorus, Epistolae, 1, 14. <<<     >>> 16.

Isidorus, Epistolae, 1, 15.

1 Ad oeconomum pertinet reparatio basilicarum, atque constructio, actiones ecclesiae in iudiciis vel in proferendo, vel in respondendo, tributi quoque acceptio, et rationes eorum quae inferuntur.
2 Cura agrorum et culturae vinearum, causae possessionum, et servitialium stipendia clericorum, viduarum, et devotarum pauperum; dispensatio vestimenti, et victus domesticorum, clericorum, servitialium quoque, et artificum, quae omnia cum iussu et arbitrio sui episcopi ab eo implentur.
Isidorus HOME