Isidorus, Epistolae, 1, 14.
| 1 | Ad thesaurarium pertinet basilicarii et ostiarii ordinatio, incensi cura, chrismatis cura conficiendi, baptisterii ordinandi, praeparatio sacrificii de his quae immolanda sunt; ad eum venient de parochiis pro chrismate; cereos et oblationes altaris ipse accipit a populo; ipse colligit per ecclesias cereos in festivitatibus. |
| 2 | Ad eum pertinent ornamenta, et vestimenta altaris, quidquid in usu templi est, sub eius ordinatione existit, vela et ornamenta basilicarum quae in urbe sunt, et non habent presbyterum, ipse custodit. |
| 3 | De candelis autem et cereolis quotidianis quidquid superest in basilicis, basilicarius per singulos menses huic deportat. |
| 4 | Ex quibus thesaurarius dat quartam basilicario, tres reliquas partes divident aequaliter sibi cum primicerio, et presbytero, qui missam celebrat in eamdem basilicam. |