Isidorus, Epistolae, 1, 13.
| 1 | Ad primicerium pertinent acolythi, et exorcistae, psalmistae, atque lectores, signum quoque dandum pro officio clericorum, pro vitae honestate, et officium meditandi, et peragendi sollicitudo. |
| 2 | Lectiones, benedictiones, psalmum, laudes, offertorium, et responsoria quis clericorum dicere debeat; ordo quoque et modus psallendi in choro pro solemnitate et tempore; ordinatio pro luminariis deportandis; si quid etiam necessarium pro reparatione basilicarum, quae sunt in urbe, ipse denuntiat sacerdoti; epistolas episcopi pro diebus ieiuniorum parochitanis per ostiarios iste dirigit; clericos quos delinquere cognoscit iste distringit: quos vero emendare non valet, eorum excessus ad agnitionem episcopi defert. |
| 3 | Basilicarios ipse constituit, et matriculas ipse disponit. |
| 4 | Quando autem primicerius absens est, ea, quae praedicta sunt, ille exsequitur, qui ei aut loco est proximus, aut eruditione in his expediendis intentus. |