monumenta.ch > Isidorus > 5 > 7 > 12 > 9 > 5 > 8 > 8 > 12
Isidorus, Epistolae, 1, 11. <<<     >>> 13.

Isidorus, Epistolae, 1, 12.

1 Collectam pecuniam de communione ipse accipit, et episcopo ipse defert, et clericis partes proprias ipse distribuit.
2 Ab archidiacono nuntiantur episcopo excessus diaconorum; ipse denuntiat sacerdoti in sacrario ieiuniorum dies, atque solemnitatum; ab ipso publice in ecclesia praedicantur.
3 Quando autem archidiaconus absens est, vicem eius diaconus sequens adimplet.
Isidorus HOME