monumenta.ch > Isidorus > 2 > XII. > 14. > 2 > 2 > 14 > XII. ΑΓΣΟΝΙΟΣ ΠΑΓΛΩΙ. > XIIII. IN PERGAMVM. > 15 > 14 > 14 > 11 > 13 > 10 > 11 > 1 > 1 > 1 > 11
Isidorus, Epistolae, 1, 10. <<<     >>> 12.

Isidorus, Epistolae, 1, 11.

1 Archidiaconus enim imperat subdiaconibus et Levitis, ad quem ista ministeria pertinent: ordinatio vestiendi altaris a Levitis, cura incensi, et sacrificii deferendi ad altare, cura subdiaconorum de subinferendis ad altare in sacrificio necessariis, sollicitudo quis Levitarum Apostolum et Evangelium legat, quis preces dicat, seu responsorium in Dominicis diebus, aut solemnitatum.
2 Sollicitudo quoque parochitanorum, et ordinatio, et iurgia ad eius pertinent curam; pro reparandis dioecesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti; ipse inquirit parochias cum iussione episcopi, et ornamenta, vel res basilicarum parochitanarum, gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo idem defert.
Isidorus HOME