| 1 | Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris, confectio chrismatis, ipse praedicta officia et ordines ecclesiasticos constituit, ipse sacras virgines benedicit; et dum praesit unusquisque in singulis, hic tamen est in cunctis. |
| 2 | Hi sunt ordines et ministeria clericorum, quae tamen auctoritate pontificali in archidiaconi cura, et primicerii, ac thesaurarii sollicitudine dividuntur. |