monumenta.ch > Isidorus > 5 > 7 > 12 > 9 > 5 > 8
Isidorus, Epistolae, 1, 7. <<<    

Isidorus, Epistolae, 1, 8.

1 Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, in baptismo scilicet, in chrismate, in patena et calice; oblationes inferre, et disponere in altario, componere mensam Domini, atque vestire, crucem ferre, praedicare Evangelium et Apostolum.
2 Nam sicut lectoribus Vetus Testamentum, ita diaconibus Novum praedicare praeceptum est: ad ipsum quoque pertinet officium precum, recitatio nominum; ipse praemonet aures ad Dominum habere, ipse hortatur clamore, pacem ipse annuntiat.
3 9. Ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Domini conficere, orationes dicere, et benedicere populum.
Isidorus HOME