monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29
Isidorus, Differentiae, 2, XXVIII <<<     >>> XXX

Isidorus, Differentiae, 2, XXIX

94 [

94. Confer de his Etymol. lib. XI, cap. 1, num. 13. AREV.

]
Inter animum et animam Lactantius distinguere philosophos quosdam ita existimat: «Quidam, inquit, aiunt aliud esse animam qua vivimus; aliud animum quo sentimus et sapimus, quia, valente in corpore anima, nonnunquam animus perit, sicut accidere dementibus solet.
95 Addunt quoque animam morte sopiri, animum somno. Ob hoc inde putant esse divisum, eo quod actionis officio separentur. Qui vero utrumque indifferenter accipiunt, veracius argumentantur: Quod nec vivere sine sensu possumus, nec sentire sine vita.
96 Idcirco nequaquam posse esse divisum quod a se minime separatur. Sed idem unum, et vivendi habere vigorem, et sentiendi perfrui ratione; et dum sunt utraque unum, varia sumpsere vocabula, pro diversitate effectionum. Sicut enim spiritus pars animae est per quam imagines rerum corporalium imprimuntur, sic animus pars eiusdem animae est, quo sentitur et sapitur; sicut et mens eiusdem portio est, per quam omnis ratio intelligentiaque percipitur.
97 [

97. Multa, quae de anima hic dicuntur, repetita sunt in libro quodam de Numeris, quem nondum editum puto, et inter appendices exhibebo, ut dixi in Isidorianis, cap. 63, num. 10 seqq. AREV.

]
Sicut voluntas, qua intellecta consentiuntur; sicut memoria, qua meditata rememorantur. Et haec quidem dum multiplici constant appellatione, non tamen ita dividuntur in substantia sicut in nomine, quia eadem una est anima. Quae dum contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est; dum sapit, animus est, dum intelligit, mens est; dum discernit, ratio est; dum consentit, voluntas est; dum recordatur, memoria est; et dum membra vegetat, anima est et modo sapit, modo desipit, modo remotis paulisper curis, corporis sopore delinita quiescit, rursusque commota ad contemplandas rerum imagines protinus excitata recurrit.
Isidorus HOME

cec99.186 csg189.169 ubbf_iii_0015l.7r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik