monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28
Isidorus, Differentiae, 2, XXVII <<<     >>> XXIX

Isidorus, Differentiae, 2, XXVIII

93 Inter carnem et corpus quidam sapiens distinxit dicens: Caro est quae proprie sanguine, nervis, ossibusque distinguitur; corpus vero, quanquam et caro dicatur, interdum tamen et aereum nominatur, quod tactui visuique non subiaceat, et plerumque est visibile atque tangibile. Paries corpus est, sed non caro; lapis corpus est, sed non caro. Sic et Apostolus corpora coelestia appellat, et corpora terrestria. Coeleste corppus solis, lunae et stellarum, terrestre ignis, aeris, aquae, terrae, et reliquorum, quae absque anima iis censentur elementis.
Isidorus HOME

cec99.185 csg189.168 ubbf_iii_0015l.7r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik