monumenta.ch > Isidorus > 39 > 38 > XXXV DE RATIONE PVERPERII MATVRI. > 2 > 28 > 43 > 3 > 2 > 22 > 34 > 16 > 32 > 24 > 12 > 18
Isidorus, Differentiae, 2, XVII Inter humani corporis membra. <<<     >>> XIX

Isidorus, Differentiae, 2, XVIII

73 [

73. Haec differentia in uno tantum Ms. legitur.

]
Inter virum et hominem quidam distinxerunt hoc interesse, quod vir utraque scientia praeditus eloquentiam cum sapientia retinet: Homo loquacitate tantum naturae bestiis praepollet. Virum autem dixerunt ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a virtute. Virtus autem apud veteres scientia rerum omnium nuncupatur. Nos autem unum eumdemque et virum, et hominem nuncupamus. Iuxta quod et de Christo legitur, qui tam vir in sanctis Scripturis quam et etiam homo vocatur.
Isidorus HOME

cec99.182 csg189.160 ubbf_iii_0015l.6r