monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16
Isidorus, Differentiae, 2, XV Inter praevaricationem angelicam et humanam. <<<     >>> XVII Inter humani corporis membra.

Isidorus, Differentiae, 2, XVI

46 [

46. Adde et aliud . . . confiteri possumus. Haec in uno tantum libro leguntur.

]
Inter hominem et pecus ista est discretio. Homo est animal ex corpore animaque vivente compositum, atque spirituali compactione formatum, subsistens ratione, liberique arbitrii voluntate, vitiorum capax, atque virtutum; at contra pecus est animal irrationale, mortale, motu carnis et sanguinis animatum; unde et anima eorum post mortem simul cum carne dissolvitur. (Adde et aliud, per quod ab eis distinguitur. Illa prona sunt, et ad terram vergentia; nobis naturaliter vultus in coelum erectus est; illis otium et opulentia; nobis ratio et sermo concessus est, per quae intelligere et Deum confiteri possimus.)
Isidorus HOME

cec99.175 csg189.147 ubbf_iii_0015l.4r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik