| 27 | [ 27. Quod originaliter secundum materiae substantiam. Processerunt ex Gregor., XXXII Moral., cap. 9. Ibid. Simul cuncta creata sunt. Id quo pacto intelligi debeat, explicatur a Loaisa in not. ad lib. I Sentent., cap. 11. AREV. ] Inter creationem mundi et formationem eius haec est differentia, quod originaliter secundum materiae substantiam simul cuncta creata sunt, iuxta illud quod dicitur: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul. |
| 28 | At vero secundum distinctionem specierum per sex dierum alternationem formata sunt. Totius enim creaturae origo simul exstitit, species tamen et forma per temporum incrementa processerunt. |
| 29 | Nam primum materia facta coeli et terrae confusa atque informis, quam Graeci chaos appellant. De qua postmodum singillatim per species varias formasque proprias prodierunt. De qua materia Scriptura loquitur: Qui fecisti mundum de materia informi. Quae ob hoc informis, quia adhuc confusa erat atque obscura, et necdum per visibiles species, variasque formas discreta. |
| 30 | Sed materia facta est de nihilo. Mundi autem species de informi materia. Proinde duas res ante omnem diem et tempus condidit Deus omnipotens: angelicam, videlicet, creaturam, et informem materiam; quae quidem dum sit ex nihilo facta, praecessit tamen res ex se factas non aeternitate, sed sola origine, sicut sonus cantum. |
| 31 | Nam qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Itaque non omnia ex nihilo condidit. Deus, sed quaedam ex aliquo, quaedam autem ex nihilo. De nihilo mundum, angelum et animas; ex aliquo hominem et caeteras mundi creaturas. |