monumenta.ch > Isidorus > 11 > 24 > 42 > 2 > 17 > 27 > 57 > 62 > 25 > 61 > 23 > 14 > 5 > 1 > 12 > 56 > 31 > 54 > 1 > 29 > 13 > 26 > 50 > 39 > 1 > 19 > 4 > 58 > 10 > 2 > 7 > 38 > 6 > 9 > 6 > 18 > 28 > 59 > 2 > 43 > 55 > 6 > 9 > 3 > 8 > 22 > 49 > 16 > 8 > 34 > 60 > 46 > 24 > 53 > 8
Isidorus, Differentiae, 2, VII De variorum nominum distinctione, quae Filio Dei attribuuntur. <<<     >>> IX

Isidorus, Differentiae, 2, VIII

23 Inter nativitatem Christi et nostram hoc interest, quod omnis homo ex delicti lege invenitur esse conceptus, ille autem non ex concupiscentia carnis, vel ex virilu coitu, sed de Spiritu sancto natus est. Naturam quippe traxit originis, non culpam praevaricationis. Corpus ex Virgine sumpsit, virginitatem maternae carnis non abstulit. Item, nos ex una generatione subsistimus; ille autem ex duabus, divinitatis et humanitatis.
24 [

24. Ille vero ex tribus. Apposite in concilio Toletano XV, praeside sancto Iuliano, propugnata fuit assertio quod tres in Christo sint substantiae: Tres in Christo substantias diximus, quod et maiores nostros docuisse monstravimus, honorantes videlicet et sequentes sententiam doctoris egregii, Hispalensis sedis episcopi, quam in libris suis de differentia naturae Christi, vel nostrae disseruit, ubi ait, etc. Patres concilii Francofordiensis, anno 794, hanc loquendi rationem minus probabant, ut constat ex libello episcoporum Italiae contra Elipandum, ex concilii decreto misso ad episcopos Hispaniae, tom. VII Labb., col. 1028: Sunt etiam plerique qui astruunt ex tribus substantiis unam mediatoris personam Verbi, carnis et animae, cum in causa fidei non videatur necessarium sophistica disputatione saecularium litterarum calculos syllogistica spargere manu. Verum iam olim sanctus Iulianus Toletanus causam suam acriter defenderat, ac Romano etiam Pontifici probaverat, quamvis nonnulli tres in Christo substantias in nullo sensu admitti posse asseruissent. Vide Florezium, Hisp. sacr. tom. V, pag. 297, et tom. II Patrum Toletan. AREV.

]
Ex prima nativitatem sumpsit, ex altera creationem. Natus enim divina generatione, factus humana. Primum fuit sine tempore, secundum in plenitudine temporis. Nos ex duabus subsistimus substantiis, corporis, videlicet, atque animae; ille vero ex tribus: verbi, corporis, et animae. Inde est quod perfectus praedicatur Deus et homo, habens in se geminam substantiam, et divinitatis suae, et humanitatis nostrae.
Isidorus HOME

cec99.170 csg189.136 ubbf_iii_0015l.2v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik