| 16 | [ 16. Iam vero. Pleraque ex Aug. serm. 2, de Trinit. ] Iam vero differentiae vel significationes nominum quae in Dei Filio distinguuntur plurimae sunt. Sed ex his quaedam sunt naturalia ad divinitatis eius excellentiam pertinentia, quaedam vero accidentia. Naturalia sunt: Deus, Omnipotens, Perfectus, Filius Dei, Verbum, Principium, Virtus, Sapientia, Imago, Splendor sive Figura, Brachium. |
| 17 | [ 17. Filius Dei et hoc ipsum, quod Pater, non tamen ipse qui Pater. Hoc innuit eamdem esse Filii et Patris naturam, non eamdem personam. Vide notas meas ad Sedulium, l. I, vers. 319. De huiusmodi vero nominibus, quae Filio Dei attribuuntur, agit etiam Isidorus l. VII Etymologiar., cap. 2. AREV. ] Accidentia sunt ista: Agnus, Sacerdos, Petra, Lapis, Homo, Leo, Vitulus, Aquila, et his similia. Deus dicitur quia ex Deo genitus est, Omnipotens ab Omnipotente, Perfectus a Perfecto: Filius Dei est, quia dum hoc ipsum sit quod Pater, non tamen ipse est qui Pater. |
| 18 | Verbum est Filius Dei, quia proprie de divino ore processit, vel quia nihil in substantia naturae suae visibile vel corporeum est, vel pro eo quod Pater per eum omnia condidit sive iussit, vel quia per illum innotuit. Pater principium ex eo quod rerum omnium origo et causa sit. Dextera, propter effectum totius creaturae, quae per ipsum formata est. |
| 19 | Brachium, quia ab ipso omnia continentur. Virtus pro eo quod omnem potestatem Patris in semetipsum habeat, et omnem coeli terraeque creaturam gubernet, contineat atque regat. Sapientia est pro eo quod ipse revelet omnia mysteria scientiae, et arcana sapientiae. Imago est propter similitudinis veritatem. |
| 20 | Species enim Patris indifferens est, habens in se indiscretam naturam, sive essentiam. Splendor appellatur, quia dum sit ipse Pater lux, ita Filius ab eo inseparabiliter quasi splendor ex luce procedit. Figura est, quia, suscipiens formam servi, operum virtutumque similitudine Patris in se imaginem atque immensam magnitudinem designavit. |
| 21 | Mediator est, quia inter hominem et Deum medius est, habens in se substantiam utriusque naturae, id est, humanae humilitatis formam, et divinitatis excellentiam. Porro, Agnus propter innocentiam, et passionem carnis appellatur. Sacerdos, quia semetipsum Patri hostiam pro nobis obtulit. Petra, quod firmitas sit credentium, offensio et ruina incredulorum. Lapis angularis, quia Vetus et Novum Testamentum, veluti duo parietes ex adverso venientes, tanquam angulus, sibimet copulavit ac fidei unitate coniunxit. |
| 22 | Homo, quia secundum carnem ex Virgine natus est passibilis atque mortalis. Leo, propter regnum et potentiam, per quam in morte Zabulum vicit. Vitulus, quia propter salutem gentium immolatus est. Aquila, pro eo quod resurgens ad astra coeli remeavit, et ad sedem paternam unde venerat iterum rediit. |