| 13 | [ 13. Quo sensu intelligendum sit Filium minorem esse Patre, non una est veterum Patrum sententia; nam nonnulli docuerunt maiorem Filio Patrum appellari, propterea quod Filius a Patre genitus est. Sed communior interpretatio fuit praesertim episcoporum Occidentis, maiorem Filio Patrem ideo nominari quia Filius, homine suscepto, minoratus est, non a Deo solum, sed etiam ab angelis. Hanc interpretationem, quae certe praeferenda est, Isidorus tenet cum multis aliis, quos Petavius resencet de Trinit. lib. II, cap. 2 AREV. ] Inter hoc quod Filius nunc aequalis, nunc minor est Patre, ista est differentia. Primum aeternae substantiae est, alterum humanae naturae. In forma enim servi, quia factus est ex muliere, Pater maior illo est; in forma autem Dei, in qua erat ante carnis assumptionem, Patri coaequalis est. Propter illud dictum est, Pater maior me est; propter hoc, Ego, et Pater, unum sumus. Aequalis ergo Patri in quantum Deus est, subiectus vero in quantum homo est. |