monumenta.ch > Iustinus > 11 > 2
Isidorus, Differentiae, 2, DIFFERENTIA PRIMA <<<     >>> III

Isidorus, Differentiae, 2, II

3 [

3. Tria quidem nomina. Nihil hic pericli a Sabellio. Iam enim dixerat in personis esse discretionem, et extrema verba huius capitis sunt: Trinitatem in personis non distinguere impium est. Et capite sequenti cur tam laboratur in discretione personarum, si cum Sabellio consentiret, nihil fuit. Sed haec multo plura quam opus est in re minime dubia. Ita tamen veteres Patres interdum locutos ostendunt D. Eucherii verba immerito ipsi ab hominibus minime malis adempta. Non enim tollenda, sed explicanda fuerunt, aut ex August., qui, serm. 192, ita ait: Non enim nomina tantummodo, sed nominum etiam proprietates, id est, personas confitemur; et XI de Civit., cap. 10: Neque vero sola est ista nominis Trinitas, sine subsistentia personarum, sicut Sabelliani haeretici putaverunt; aut etiam ex Gregorio Theologo, qui, ne in id incideret, non personarum nomina, sed nominum personas vere constare dixit: Neque verbum (inquit) sine re velut sonum vocis accipimus, sed tria nomina, et tres personas unius essentiae, unius maiestatis, atque potentiae credimus.

Ibid. Tria quidem nomina. Observandum nomina pro personis saepe accipi. Vide not. a ad Hymnod. Hispan., die 4 Aprilis, pag. 274. AREV.

]
Inter Trinitatem et unitatem haec distinctio est, quod unitas propter inseparabilem deitatis substantiam, trinitas vero propter personarum diversitatem vocatur. In personis enim discretio est, in Divinitate nulla distinctio. Est enim gignens, genitus et procedens. Tria quidem nomina, sed substantia una. Sicut enim ignis, candor et color, tria quidem sunt vocabula, sed res una.
4 [

4. Apud Grialium patres, ex quibus: apud alios patres, et ex quibus, ut in Vulgata. AREV.

]
In relatione enim personarum trinitas est, in substantia vero naturae unus Deus est: Pater scilicet, et Filius, et Spiritus sanctus. De Patre quia Deus est testatur Apostolus dicens, Unus Deus Pater, ex quo omnia; ita de Filio, quia Deus est, alibi ipse dicit: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
5 [

5. In Vulgata: Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus. AREV.

]
De Spiritu autem sancto, quia Deus est, idem qui et supra sic dicit: Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus. Ecce Pater, et Filius, et Spiritus sanctus Deus, sed non triplex deorum numerus in hac Trinitate est credendus.
6 Scriptum est enim: Ego sum Deus, et non est alius Deus praeter me. Et illud: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est. Tres ergo deos credere profanum est; trinitatem in personis non distinguere impium est.
Isidorus HOME

cec99.165 csg189.127 ubbf_iii_0015l.1r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik