| 495 | [ 495. Etymolog. lib. III, cap. 59 et 70. Ibid. In aliis Mss. quae navigantes considerant. AREV. ] Inter Sidera, astra, stellas, et signa. Sidera illa dicuntur quibus navigantes considerant quod ad cursum dirigant consilium; astra autem sunt stellae grandes, ut Orion; stellae autem, multiiuges, ut Hyades, Pleiades; signum vero quo animantis imago formata est, ut Taurus, Scorpio et huiusmodi. |
| 496 | [ 496. Lib. Sententiarum D. Isidor. ] Inter Sempiternum et perpetuum hoc distat [Al., discrepat], quod sempiternitas ad Deum pertinet, perpetuitas ad angelos, vel ad animas [Al., animam] hominum. Primum enim semper fuit, nec unquam esse desinit; alterum esse coepit, sed esse perpetuum non desinit. |
| 497 | Inter Sensum et intellectum. Sensus ad naturam refertur, intellectus ad artem. |
| 498 | [ 498. Serv., ad ill. I Aen.: Templis indicit honorem. Et illud III Aen.: Auri sacra fames. ] Inter Sacrum, religiosum, et sanctum. Sacrum vocamus quod ad Deum pertinet; religiosum quod ad homines iustos; sanctum vero quo aliquid sancitur, quoque violato, poena committitur. Sacrum vero et sanctum est, sanctum vero non continuo sacrum. Item sanctum in bonam partem ponitur; sacrum vero duo significat, et bonum, et malum: bonum, ut illud (Virg., Eclog. 1): Inter flumina nota, et fontes sacros; malum, ut: Auri sacra fames [Aeneid. lib. III]. Et: Sacrae panduntur portae [Aeneid. lib. II]. Et: Leno sacer (Plaut.). Et: sacer hircus (Ovid.). Unde et ignis sacer dicitur hulcus horribile. Alma autem ab alendo dicta. Unde et apud paganos alma Ceres dicta est, alimentorum inventrix. |
| 499 | Inter Sapientem et prudentem ita discerni solet, ut sapiens vocetur is qui intellectum aeternorum rimatur, prudens vero qui ea quae sensibus corporis experiuntur. |
| 500 | [ 500. Etymolog. lib. X, littera S, interpretes Terentii act. V, scen. 9, Eunuch. ---Stupidus. Non., dict. Stupidus. ] Inter Stultum, fatuum, et stupidum. Quidam veterum fatuum existimant qui nec quod fatur ipse, nec quod alii dicunt, intelligat; stultum vero hebetiorem corde. Unde Afranius: Ego, inquit, me stultum existimo, fatuum esse non opinor. Id est, obtusis quidem sensibus, non tamen nullis. Stupidus vero dictus est quasi lapideus, quasi stolidus. |
| 501 | Inter Saevum et crudelem. Saevus in ira, crudelis in sanguine. |
| 502 | [ 502. Cum viduis, Non., dict. Stuprum. ---Etymolog. lib. X, littera I. ---Etymolog. lib. V, cap. 26, et lib. X, littera A. ] Inter Stuprum, incestum, et adulterium. Stuprum in virgine, incestum in parente vel vidua, adulterium in nupta. Dictum autem incestum quasi incastum. |
| 503 | [ 503. Carisius: Saturitas in cibo tantum dicitur, in caeteris vero satietas. C. Fronto brevius. Saturitas ventris, satietas animi. ] Inter Satietatem et saturitatem. Satietas vario genere spectaculorum contingit, saturitas vero ciborum est. |
| 504 | [ 504. C. Fronto: Superbia a superhabendo: arrogantia etiam in pauperem cadit. ---Super vult, etc. Al. Semper vult, quod non est. ] Inter Superbiam et arrogantiam. Arrogantia est inanis gloria de eo quod quisque est. Superbia vero, supergrediens elatio mentis de eo quod non est. Superbiae autem gemina est differentia: Una quae spirituales ac summos viros per virtutum iactantiam deiicit, altera quae carnales erga seniorum imperium inobedientes reddit. Dicta autem superbia, quia super vult quam quod est. |
| 505 | [ 505. Dissimulare est astute celare, et occultare, quod quis scit, quamvis non dicat, se nescire. AREV. ] Inter Scientem et sciolum. Sciens est peritus scientia et rebus; sciolus, simulator scientiae ac peritiae, scienti contrarius est; et quidquid alius sciat, ipse videri vellet scire: aut qui se profitetur scire omnia, aut etiam futura praedicere. |
| 506 | [ 506. Non., dict. Spurcum. ---Spurius autem. Etymolog. lib. IX, cap. 5. Ibid. Spurium vocabant. In Etymologiis, loco citato, litteris Graecis σπόριον vocabant. AREV. ] Inter Spurcum et spurium. Spurcus non tantum impurus, sed et saevus; spurius autem patre incerto, matre vidua genitus, quasi tantum spurii filius. Quia muliebrem naturam antiqui [Al. add. iurisconsulti] spurium vocabant. Eosdem et favonios quidam appellant, quia quaedam animalia favonii spiritu hausto concipere existimantur. |
| 507 | [ 507. Sic interpretes Terentii act. IV, scen. 3, Eunuch.: Scelerosus, est multorum: scelestus, vel unius: scelerosus, proprie auctor sceleris: sceleratus, in quo scelus sit commissum, vel constitutum. ] Inter Sceleratum, scelestum, et scelerosum. Grammatici dicunt sceleratum illum esse in quo fit [Al., sit] scelus; ut Cicero: O te [Al., tu] scelerate, qui subactus et prostitutus es. Scelestum autem per quem fit. Ut Terentius: scelesta, ovem lupo commisisti. Scelerosus, qui facit: ut idem: Ego illum scelerosum misera nolens pertuli. Sed haec auctores non usquequaque custodiunt. |
| 508 | [ 508. Al. Aetas, vel salvatur, vel reservatur. ] Inter Salutem et salubritatem. Salus est integritas corporis; salubritas, saluti conveniens causa, per quam sanitas, vel reservatur, vel restauratur. |
| 509 | [ 509. Ex Agraetio. ---Super interdum. Serv. ad ill. III, Aen., O mihi sola mei super Astyanactis imago. ] Inter Super et supra hoc interest: Super est quod imminet [Agraetius eminet], supra quod substratum aliquid habet. Item super interdum, aut nimium, aut satis accipimus. |
| 510 | [ 510. Ex Agraetio. ] Inter Subter et subtus. o Subter est quod re aliqua superiore deprimitur, et proculcatur [Al., conculcatur]; subtus quod demissum altius non contingitur. |
| 511 | [ 511. Fest., dict. Supremum. Non., dict. Supremum. ] Inter supremi et supprimi. Supremi et summi significat et imi; supprimi autem, occultari. |
| 512 | [ 512. Sic C. Fronto: Sumimus quae posita sunt, accipimus quae porriguntur. ---Assumimus, etc. Ex Front. qui ita, aufert, qui dedit, adimit (legoin Isidoro adimimus) imperio coactus; eripit qui plus vatet. ] Inter Sumere et accipere [Al., praecipimus]. Sumimus ipsi, accipimus ab alio. Cum enim damus, dicendum est, Accipe; cum permittimus [Al., praecipimus] ipsi tollere, dicimus [Al., dicendum est], Sume. Item sumimus per nos, accipimus a volentibus, tollimus a non volentibus [Al., nolentibus]. Item auferimus [Leg. adimimus], iure quidquid dedimus assumimus iussu, eripimus vi. |
| 513 | [ 513. Ex interpretibus Terentii act. II, scen. 6, Andriae. ---Miro, Serv. ad versum citatum. ] Inter Sperare et exspectare. Exspectamus et bona et mala; speramus autem tantum bona. Miro autem modo Virgilius verbi huius proprietatem a propria significatione secernit, dicens [Aeneid. IV]: Hunc ego si potui tantum sperare dolorem; dum omne quod exhorret animus rectius timere dicatur [Al. add. quam sperare]. Sed grammatici hoc exponunt, dicentes: Sperare dixit pro timere. Quod et Lucanus distinguens ait: Liceat sperare timenti. |
| 514 | Inter Scire et nosse. Scire est reddere rationem quam noveris; nosse, referre tantummodo quod audieris. |
| 515 | [ 515. Ex Serv. ad ill. I Aen., Dissimulant, et nube cava speculantur amicti. Al., Dissimulamus notum, simulamus ignotum. ---Qui enim. C. Fronto, Qui simulat probare vult quod non est. ---Ille simulator. Puto Isidorum scripsisse adducto loco ex bello Catilinario et exposito: Cuiuslibet rei simulator, ac dissimulator. Simulator incerti, ac certi dissimulator erat. Nisi forte ab alio glossema adiectum. ] Inter Simulare et dissimulare. Dissimulamus nota: simulamus ignota. Qui enim fingit se scire quod nescit, simulat; qui autem quod scit nescire se dicit, dissimulat. Unde et Sallustius: Ille simulator incerti, ac certi dissimulator erat. |
| 516 | [ 516. Nescio an scripserit Isidorus: assistere vero ante unum, consistere coram multis. Et reliqua quae alteri exemplari deerant, omittenda. ] Inter Sistere, et consistere, et assistere. Sistere est interdum resistere, vel prohibere, id est, qui aliquam rem in loco stare facit. Ut Virgilius: Sistere aquam fluviis. Assistere vero et ante unum, et coram multis; consistere in medio adesse. |
| 517 | Inter Servire et inservire. Servire tantum dominis: inservire cuiusque praeceptis. |
| 518 | [ 518. Ex Agraetio, qui forte hunc emendandus. ] Inter Spirare et exspirare. Spirare vivere est, exspirare mori. |
| 519 | Inter Surgere et exurgere, et reliqua. Surgitur a loco, exsurgitur a somno, insurgitur ad vindictam, consurgitur ad auxilium. |
| 520 | Inter Subiicitur et supponitur. Subiicitur cito, supponitur lente. |
| 521 | Inter Simul et semel. Semel ad numerum pertinet, ut, semel bis; simul ad congregationem, ut, Globati [Al., conglobati] simul feruntur in arma viri. |
| 522 | [ 522. Fest., dict. Sepulcrum. Etymolog. lib. XV, cap. 11. Ibid. Dictum. Serv. ad ill. VI, Aen., illa haec monumenta reliquit. ---Etymolog. lib. XV, cap. 11. ---Etymolog. lib. XI, cap. 2. ] Inter Sepulcrum et monumentum. Sepulcrum tantummodo tumulus defunctorum est, monumentum vero, nunc sepulcrum, nunc historia rerum gestarum: dictum eo quod mentem moneat, vel ad memoriam defuncti, vel ad recordationem rei scriptae. Porro tumulus bifarie, nunc tumens tellus, nuuc sepulcrum vocatur. Sepulcrum autem a sepulto dictum. Sepultus vero, eo quod sine palpitatione, vel pulsu sit, id est, sine motu. Cadaver autem a cadendo dictum. |
| 523 | [ 523. Etymolog. lib. VI, cap. 19. ] Inter Sacrificium et hostiam haec vetus erat discretio, quod sacrificium spontanea oblatio erat; hostia vero quae devictis hostibus immolabatur. Haec et victima vocabatur. Alii victimam ideo dictam putant, quia ictu percussa cadit, vel quia vincta ad aras perducitur. |
| 524 | [ 524. Etymolog. lib. XX, cap. 11. ---Solium. Serv., ad illud I Aen.: Solioque alte subnixa resedit. ---Sedes autem unius. Isidor., proxime citato loco. ] Inter Sedes et thronos. Sedes non tantum unius, sed multorum est. Nam solium unius tantum est, et regum; sedes quibuscunque [Al., illud cuiuscunque] proprium. Solium autem, vel a solius sessione, vel a soliditate dictum. Solium Latini, Graeci thronum dicunt. Sedes autem dictae, quia apud veteres Romanos non erat usus accumbendi. Unde et consedere antiquo more dicitur. Nam veteres sedentes epulabantur. Postea, ut ait Varro, de Vita populi Romani, viri discumbere coeperunt, mulieres sedere. Quia turpe illis erat discumbere mulierem [Al., discumbere visum]. |
| 525 | [ 525. Etymolog. lib. VIII, cap. 4. ] Inter Servum et famulum. Servi sunt in bello capti, quasi servati; sicut mancipium ab hostibus, quasi manu captum. Famuli autem ex propriis familiis orti. |
| 526 | [ 526. Ex Sosipatro Caris. ] Inter Servitutem et servitium. Servitus est conditio serviendi, servitium numerus servientium [Al., servorum est]. |
| 527 | Inter Socerum et socrum. Socerum virum dicimus, socrum feminam. |
| 528 | Inter Similitudinem et figuram. Similitudo est cum secundum aliquam speciem visam imago vel pingitur, vel formatur. Figura est cum impressione formae alicuius imago exprimitur, veluti si in cera ex annulo effigiem sumat, aut si figulus in argillam manum vultumque aliquem imprimat, et fingendo figuram faciat. |
| 529 | [ 529. Etymolog. lib. XI, cap. 1. ---Cruor. Serv., ad illud VIII Aen.: Tepidusque cruor fumabat ad aras. Ibid. In textu Grialii erat cruor victimarum, per errorem, ut puto, pro cruorem. AREV. ] Inter Sanguinem et cruorem. Sanguis est dum in corpore manet, effusus vero cruor fit. Cruor autem a cruditate vocatur, unde et crudelitas dicta, et crudus. Alii dicunt cruorem victimarum esse, sanguinem hominum. Ut Virgilius [Aeneid. II]: Sanguine placastis ventos, et virgine caesa; id est, sanguine virginis occisae. |
| 530 | Inter Sinum et gremium. Sinum dicimus sinuatae vestis receptaculum, gremium interius accurtatae [Al., accuratae]. |
| 531 | [ 531. Etymolog. lib. XI, cap. 2. ---Sic senex. Forte legendum, ex citato loco Isidori, sed sene minus est senior. ---Iam senior. Vid. Serv., ibidem, Aeneid. VI. Ibid. De variis aetatis gradibus plura dixi in prolegomenis ad Dracontium, pag. 21. In textu Grialii erat: Sic senes pro sic senex. AREV. ] Inter Senium et senectutem. Senectus est gravior aetas post iuventutem succedens, senium autem ultima aetas post gravitatem veniens. Sic senex et senior. Nam senior adhuc viridior. Ut illud Virgilianum: Iam senior, sed cruda deo viridisque senectus. Et Terentius: Quo iure sum usus adolescentior; non utique magis adolescens, sed minus. Ut senior, minus senex. Senecta autem est ipsa sors, sive [Al., atque] conditio senectuti accedens. |
| 532 | Inter Sonum et sonitum. Sonus [Al., sonitus] est quidquid auditur sensibile, sonitus [Al., sonus] vero confusio [Al., confusae] vocis tubarum. |
| 533 | Spolia ad exspoliantes, exuviae ad exspoliatos. |
| 534 | [ 534. Ex C. Fronto., qui tamen Palaemonem non nominat. ] Inter Stillam et guttam Palaemon grammaticus ita distinguit: Gutta, inquit, stat; stilla cadit. |
| 535 | [ 535. Ex Servio, ad ill. II Aeneid.: Statio male fida carinis; et ill. X: Frangere, nec tali puppes statione recuso. ---Forte legend. locus remotus, ex Etymolog. lib. XIV, cap. 8. ] Inter Stationem et portum. Statio est, ubi ad tempus stant naves, portus ubi hiemant. Nam portus locus ignotus est ab accessu ventorum, ubi hiberna opponere solent. |
| 536 | [ 536. Sic Virg., Georg. I: Coelo properanda sereno; et Hiemes optate serenas; et alibi: Unde serenas Ventus agat nubes; et saepe alias. ---Tranquillum. Tranquilla per alta. II Aeneid. ] Inter Serenum et tranquillum. Serenum enim ad coelum referri potest, ad mare non potest. Serenum enim coelum dicimus, tranquillum mare. |
| 537 | Inter Saxa et lapides. Saxa tantum durissima, nam lapis et dura et mollis est petra. |
| 538 | [ 538. Agnoscit etiam hanc vocem vetus glossarium. ] Inter Specum et antrum. Specum Latini, Graeci antrum dicunt. Sunt autem loca ex quibus repercussae voces imaginem referunt. |
| 539 | [ 539. Ex Serv., ad ill. IV Aeneid.: Convectant calle augusto; et ipse Etymolog. lib. XV, cap. 16. ---Semis via. Varr., IV de Ling. Lat.: Quasi semi iter. Ipse Etymolog. lib. citato, a semi itu. ---Semita dicta. Legend. Via dicta, neque enim semita vehiculum, sed via capit. ---Actus vocatur. Paulus, ad Festum, dict. Actus. Varr., IV de Ling. Lat., duobus locis. Ipse Etymolog., lib. XV, cap. 15. ] Inter Semitam, callem et tramitem. Semita hominum est, callis vero pecorum vel ferarum est. Callis etiam dicitur via stricta, a calcando ita dicta. Tramites vero transversa sunt in agris itinera, proprie ergo callis semita tenuis, callo pecorum praedurata. Semita autem quasi semis via. Semita dicta, qua potest ire unum vehiculum. Huius [Al., cuius] duplex actus vocatur: propterea quod duo capit, vel propter euntium et venientium vehiculorum occursus. |
| 540 | Succipere est, de superiori aliquid cadens corporale, suscipere causam incorporaliter. Suspicere sursum aspicere, aut venerari. |
| 541 | Inter Simulare et dissimulare. Qui simulat vult videri facere quae non facit, qui dissimulat non vult videri facere quae facit. |
| 542 | [ 542. Ex Serv., ad ill. V Aen.: Tibi tristia somnia portans, qui tamen: Somnium, quod dormientes videmus. ] Inter Somnum et somnium. Somnus quo dormimus, somnium quod dormientes videmus. |
| 543 | Inter Sum et suum. Sum verbum est, suum pronomen est. |
| 544 | Inter Saevit et sevit. Saevit, irascitur; sevit satorem dicit. |
| 545 | [ 545. Vide supra. ] Inter suus et sus. Suus pronomen est, sus animal est. |
| 546 | Inter Syram et suram. Syra gentis suae femina, sura pars pedis. |
| 547 | [ 547. Ex Non. videtur dict. Sartores. ---Sarcinatorem. C. Fronto, Sarcinatrix, quae sarcinas servat. Ibid. Sartor non solum accipitur pro eo qui sarrit agrum, hoc est, qui sarculo herbas inutiles evellit, sed etiam pro eo qui sarcit vestes. AREV. ] Inter Sartorem et sarcinatorem. Sartorem, agrum sarrientem; sarcinatorem, vestes sarcientem. |
| 548 | Inter Similem et simulantem. Similem, talem; simulantem, talem mentientem. |
| 549 | Inter Strenuum et externum. Strenuum, fortem; externum, extraneum dicimus. |
| 550 | [ 550. Interpretes Terentii act. III, scen. 5, Eunuch. Statura corpori ascribitur, status ad habitum refertur. Ergo status est σχῆμα, statura longitudo corporis: pro quaestionem autem, malim quaestionis, aut quaestionum. Porro dictiones scenicam vestem forte in σχῆμα contrahendae, legendusque locus: statum quaestionis, vel schema; aut, statum quaestionis, vel schema, sive vestem. Vid. Ascon. Paedian. in III Oration. contra Verrem. ] Inter Statum et staturam. Statum, quaestionem vel scenicam vestem; staturam, quantitatem cuiusque rei. |
| 551 | [ 551. Quid si legamus, Inter scripturam et scriptionem: Scriptio in opere, scriptura in affectu, V. p.? ] Inter Scripturam et lectionem. Lectio in opere est, scriptura in affectu, vel pictura. |