monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38 > 3 > 55 > 16 > 22 > 61 > 47 > 17 > 10 > 66 > 21 > 2 > 20 > 42 > 25 > 3 > 28 > 28 > 6 > 35 > 56 > 59 > 16 > 16 > 62 > 22 > 22 > 50 > 88 > 11 > 12 > 70 > 75 > 38 > 35 > 13 > 31 > 43 > 43 > 14 > 79 > 27 > 55 > 23 > 57 > 26 > 28 > 74 > 54 > 24 > 39 > 47 > 59 > 58 > 17 > 60 > 49 > 47 > 16 > 66 > 78 > 42 > 94 > 22 > 34 > 25 > 19 > 34 > 56 > 62 > 92 > 61 > 37 > 50 > 46 > 63 > 83 > 10 > 46 > 32 > 43 > 44 > 12 > 70 > 53 > 55 > 85 > 36 > 31 > 24 > 13 > 14 > 49 > 47 > 79 > 40 > 24 > 72 > 10 > 26 > 87 > O
Isidorus, Differentiae, 1, De littera N <<<     >>> De littera P

Isidorus, Differentiae, 1, De littera O

398 [

398. Interpretes Terentii scen. 2 act. III, Eunuch: Oscula officiorum sunt, basia pudicorum affectuum, suavia libidinum. Servius ad illud I Aen.: Oscula libavit natae:---Sciendum osculum religionis esse, suavium voluptatis.

---Basia. Al., basia coniugibus sedet oscula d.

Ibid. In nonnullis Ms.: Inter basium et suavium hoc interest, quod basium uxori datur, suavium scorto. Item basium blanditiarum esse, suavium voluptatis. Quidam etiam versibus hoc distinxit: Coniugis interea basium, oscula dantur amicis, Suavia lasciviis miscentur grata labellis. Hi versiculi de basio, osculo et suavio exstant apud alios quoque grammaticos. Quisnam eorum auctor, adhuc latet. Discrimen tamen non semper observatur. Vide Glossarium Isidorianum, verbo Savium. Variae lectiones Pantini confusae videntur. AREV.

]
Inter Osculum et pacem. Pacem amicis [Al. add. amicis vel] filiis osculum dari dicimus: uxoribus basium, scorto suavium (Al. savium]. Item osculum charitatis est, basium blanditiae [Al., blanditium], suavium voluptatis. Quod quidam etiam versibus his distinxit: Basia coniugibus, sed et oscula dantur amicis: Suavia lascivis miscentur grata labellis.
399 Inter Occasionem et opportunitatem. Convenienter in litteris ponitur, occasio arrisit. Opportunitas se praebuit, vel secunda successit.
400 [

400. Recte Ascon II in Verr.; Observant modo speculantur, alias venerantur.

]
Inter Observationem et observantiam. Observatio curae, doctrinae et artis est, observantia vero cultus et religionis est.
401 Inter Opus et operationem. Opus dicitur ipsum quod fit, operatio autem ipsa rei actio est.
402 [

402. Vid. Servium, in illud I Aen.: Tota armenta sequuntur.

]
Inter Omne et totum. Omne ad multitudinem et ad numerum pertinet: [Al. add. ut omnis] ad numerum, ut omnes homines; ad multitudinem, ut omnis familia, omnis exercitus, omne pecus dicimus. Totum vero ad magnitudinem pertinet, ut totum corpus, tota terra, totum coelum. Ergo totus homo, si ad corpus referamus; omnis homo, si de universis. Proinde omne in diversis partibus ponitur, totum autem sine partibus debet esse.
403 [

403. Ex Serv., ad illud III Aen.: Exorat pacem divum.

]
Inter Orare et exorare. Orare est poscere; exorare, impetrare.
404 Inter Obesse et officere. Qui obest nocet, qui officit vult nocere.
405 [

405. Supra, ex C. Frontone.

]
Inter Officere et inficere. Officere est alicui velle nocere, inficere colorem mutare.
406 Inter Olet et redolet. Olet res [Al., olent], vel male, vel bene; redolet [Al. redolent] tantum bene.
407 [

407. Etymolog. lib. XV, cap. 4.

---Vid. Servium, ad illud II Aen.: Delubra ad summa dracones; et ill. IV; Delubra adeunt. Ascon. Ped. in Divinationem Cicer.

]
Inter Oracula et delubra. Oracula templa sunt ubi oratur, unde et responsa redduntur. Delubra autem templa fontes habentia ad purificandos et abluendos fideles. Et inde delubra a diluendo appellata. Unde et prius haec loca altaria non habebant, ut tantum delubra essent, non templa.
408 [

408. Vid. Fest., dict. Orba.

]
Inter Orbum et caecum. Orbus est qui filios amittit, caecus est qui oculos perdit.
409 Inter Occidit et occidit. Occidit, correpta media, eum qui mortuus est significat; occidit autem, producta media, eum qui interficit.
410 [

410. Vide Servium, ad illud II Georg.: Sed Truncis oleae melius.

]
Inter Oleam et olivam auctores ita distinguunt, ut olea sit fructus, oliva arbor, quia multitudo dicitur olivetum, ut quercetum [Al., querquetum] et pometum [Al., vinetum]. Enimvero sine discrimine poetae [Al., crimine poetarum] et oleam et olivam pro fructu saepe posuerunt. Sed consuetudo obtinuit olivam fructum dicere. Nec [Al., dicere nec] vetat quominus et arboris et fructus idem nomen sit [Al., sumpsit].
411 [

411. Ex Serv., ad ill. IV Aen.: Odora canum vis, ex quo pro odoriferum, odorisequum leg. videtur.

]
Inter Odorum, odorabile et odoriferum. Quod enim per se odorem mittit odorum est, odorabile [Serv. odoratum] vero, quod aliunde [Serv. alicunde] accipit odorem; odoriferum, quod odorem sequitur.
412 [

412. Vel potius: Opera quae facit, opus quod fit.

]
Inter Operam et opera. Operam, quae sit; opera vero, quod fit.
413 Inter Ostium et hostiam. Ostium quod aperitur, hostia sacrificium.
414 Inter Ortus et hortos. Ortus processus, hortos agros dicit [F., dicimus].
415 Inter Oblitum et oblitum. Oblitum, correpte, perfusum; oblitum, producte, immemorem.
416 Inter Offerre et inferre. Offerre est ultro praebere, inferre importare.
Isidorus HOME

bnf11864.185