monumenta.ch > Isidorus > 8 > 46 > 37 > 61 > 53 > 37 > 28 > 44 > 59 > 10 > 36 > 79 > 44 > 16 > 85 > 22 > [prooemium] > 36 > 24 > 40 > 74 > 60 > 15 > 40 > 29 > 43 > 72 > 7 > 55 > 38 > 37 > 83 > 49 > 44 > 5 > 93 > 32 > 47 > 36 > 11 > 28 > 34 > 59 > 18 > 40 > 16 > 22 > 63 > 72 > 46 > 52 > E > 82 > 68 > 29 > 53 > 4 > 43 > N
Isidorus, Differentiae, 1, De littera M <<<     >>> De littera O

Isidorus, Differentiae, 1, De littera N

383 [

383. Eodem sensu C. Fronto, et Scaurus de Orthograhia.

]
Inter Necessitatem et necessitudinem. Necessitas aliquid fieri cogit, necessitudo autem affectus est vel vinculum propinquitatis.
384 [

384. Agraetius, et Carisius fere eadem.

]
Inter Nihil et nihili. Nihil adverbium est, nihili autem homo nullius momenti.
385 [

385. Ex Serv. sensus expressus ad illud XII Aeneid., Nudato capite.

]
Inter Nudum et nudatum. Ea enim nudata dicuntur quae vestiri solent, ea nuda quae non solent tegi. Item nudus illius rei aut illa re bene dicitur. Nudatus vero ab illo denuntiatur [Al., denuntiamus].
386 Inter Negamus et abnegamus. Negamus, si quid obiicitur; abnegamus, si quid petitur.
387 [

387. Breviter Frontonem expressit: Nullus tam in re quam in persona: nemo in persona dicitur, ut nemo homo, F. ne homo.

]
Inter Neminem et nullum. Neminem ad hominem referimus, nullum ad omnia.
388 [

388. Testibus Sosipatro, Donato, Diomedo, et aliis: Nomen est, quod originem gentis declarat, ut Cornelius. Praenomen, quod nomini gentilitio praeponitur, ut Publius. Cognomen, quod nominibus Gentilitiis subiungitur, ut Scipio. Agnomen, quod extrinsecus addi solet, aliqua ratione, vel eventu quaesitum, ut Africanus. Hic vero in utroque Manuscripto cognomen et agnomen sedes permutarant; reduximus tamen utrumque in suum locum, non modo iis quos dixi auctoribus, sed ipso etiam Isidoro lib. I Etymolog., cap. de Nomine.

]
Inter Nomen, praenomen, cognomen et agnomen. Nomen [Al., praenomen] est vocabulum propriae appellationis; praenomen, quod nominibus, ob dignitatem [Al., dignitate] generis praeponitur; ut Publius Virgilius. Non enim possumus dicere [Al., dicimus] Virgilius Publius. Cognomen, quod ex familia generis venit, ut puta Scipio Cornelius, a Cornelia familia ortus. Agnomen, quod ex virtute, vel vitio trahitur: ut Scipio Africanus, pro eo quod Africam vicerit: vel Lentulus Sura, pro eo quod maiores habuerat suras. Proinde nomen a proprietate venit, praenomen a dignitate, cognomen ab origine, agnomen vero a specie vel actione.
389 [

389. Ex Agraetio

]
Inter Nascitur et enascitur. Nascitur, quod ab utero decidit; enascitur, quod ex terra, aut aqua exsurgit.
390 [

390. Fest., in dict. Navita.

]
Inter Nautam et navitam. Navita poeticum est. Nam dictus est a nauta, sed causa metri a poetis una littera addita est.
391 Inter Num et nunc. Num, nunquid; nunc, modo.
392 Inter Ne et nae. Nae, si praeponitur, adverbium est et acuto accentu pronuntiatur, ne vero si subiungatur, coniunctio est, et presso accentu.
393 Inter Nigro et migro. Nigro nigrum facio, migro demutatio [Al., de loco mutatio] est.
394 Inter Neutrum et neutralem. Neutrum nomen, aut pronomen, vel participium; neutrale vero verbum est.
395 Inter Notus et notus [Al., notu]. Notus, cognitus, notus iudicio; Notus, Auster.
396 [

396. Ex Non., dict. Nobile.

---Sic Titinnius; male factis nobilitarent, quod notificarent Non. exposit.

]
Inter Nobilem et nobilem. Nobilis, generosus; nobilis, notus omnibus.
397 [

397. Ex Serv., ad illud Eclog. IV: Stabili fatorum numine Parcae.

]
Inter Nomina et Numina. Nomina sunt vocabula, numina, potestas.
Isidorus HOME

bnf11864.185