| 278 | Inter Hodie et hoc die. Hodie est quasi primum fiat, hoc die quasi aliquando factum referamus. |
| 279 | Inter Hunc diem et hanc diem. Dies masculini generis bonum tempus apud veteres indicabat; feminini malum, veluti in Iob, maledicta dies. |
| 280 | Inter Habeo et ab eo. Habeo, retineo; ab eo, hoc est, ab ipso. |
| 281 | Inter Hos et os. Si hos cum h scribimus, significamus personam, sine h significat vultum. |
| 282 | Inter Haeresim et schisma. Schisma esse eadem opinantem, atque eodem ritu colentem quo caeteri, solo congregationis delectari discidio: haeresim autem esse longe alia opinantem quam caeteri, aliamque sibi ac longe dissimilem perversi dogmatis instituere culturam. Haeresis autem Graece ab electione dicitur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius esse videtur. Secta autem a divisione dicta est, quasi sectio. Unde et sectae philosophorum vel haereticorum dicuntur. |
| 283 | [ 283. Al.: Honus regionum, sed vox regionum irrepsit ex sequenti articulo. ] Inter Honos et onus. Honos de honore, onus de onere. |
| 284 | [ 284. Ex Agraetio. ] Inter Hora et ora. Hora cum h littera, dierum, sine h regionum, vel finium, sive oris significatio, quo locutio exprimitur. |
| 285 | [ 285. Ex Serv., ad ill. I Aen.: Spoliis orientis onustum. ---Vetus gloss., Honus honor. Τιμὴ θεῶν, τιμὴ ἀνθρώπων. Varro etiam, 4 de Ling. Lat.: Dictum onus et honos qui sustinet remp. ] Inter Honustus et oneratus hoc interest, quod oneratus est qualicunque pressus pondere, honustus vero, cui ipsum onus honori est, ut si quis spolia hostium ferat. Sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere venit; honustus vero, quia ab honore descendit, retinet aspirationem. |
| 286 | Inter Hauritur et exhauritur. Hauritur aqua, exhauritur puteus. |
| 287 | [ 287. Fusius haec differentia exponitur in libro sine ordine alphabetico, num. 134, ubi nonnihil annotabo ex Goldasto. AREV. ] Inter Herbidum et herbosum. Herbidum dicimus locum, in quo herbarum viriditas nunquam cessat, herbosum autem, qui facile herbam generat, et ad tempus arescit. |