monumenta.ch > Isidorus > 8 > 46 > 37 > 61 > 53 > 37 > 28 > 44 > 59 > 10 > 36 > 79 > 44 > 16 > 85 > 22 > [prooemium] > 36 > 24 > 40 > 74 > 60 > 15 > 40 > 29 > 43 > 72 > 7 > 55 > 38 > 37 > 83 > 49 > 44 > 5 > 93 > 32 > 47 > 36 > 11 > 28 > 34 > 59 > 18 > 40 > 16 > 22 > 63 > 72 > 46 > 52 > E > 82 > 68 > 29 > 53 > 4 > 43 > N > 79 > 55 > 51 > > 49 > 84 > 18 > 91 > 47 > 98 > 34 > 12 > 48 > 7 > 41 > 33 > 14 > 13 > 63 > 46 > 95 > 90 > 41 > 45 > 33 > 36 > 53 > 29 > 29 > 79 > 87 > 40 > 29 > 48 > 24 > 60 > 72 > 52 > 74 > 10 > 68 > 82 > 29 > 86 > 41 > 33 > 92 > G
Isidorus, Differentiae, 1, De littera F <<<     >>> De littera H

Isidorus, Differentiae, 1, De littera G

264 Inter Grates et gratias. Grates Deo aguntur, gratiae vero hominibus, quoniam referri possunt [Al., non possunt]. Idcirco optime Deo convenit, quod relationem significat ad latriam [Al., latam].
265 [

265. Cic., Tusc. IV: Cum ratione animus movetur placide, atque constanter, tum illud gaudium dicitur; cum autem inaniter et effuse animus exsultat, tum illa laetitia gestiens, vel nimia dici potest, quam ita definiunt: sine ratione animi elationem.

---Scripturae . . . Isaiae XVIII et LVII. Ubi in Vulgat.: Non est pax imp., dicit Dominus.

]
Inter Gaudium et laetitiam. Stoici sic distinguunt: gaudium quippe esse aiunt elationem animi [Al., animae], in his quae digna sunt exsultantis, laetitiam vero effrenatam animi [Al., animae] elationem, quae modum nesciat; et in his quoque quae vitio sunt mista laetetur. Unde et Scriptura: Non est gaudium [Al., gaudere] impiis, dicit Dominus.
266 [

266. Non., dict. Grave. Serv., ad ill., VIII Aen.: Nodisque gravatum.

]
Inter Gravitatem et gravitudinem. Gravitas ex pondere animi, et ex sententia constat, gravitudo autem corporis est. Inter Grave et gravidum. Grave de natura dicitur; gravidum de accidenti [Al., accidenti] fecunditate, ut arbor gravida pomis.
267 [

267. Ex Varronis Sententia, lib. vide Ling. Latina, qui loqui a loco derivat, quod suo quoque loco verba dicantur.

---Garrit. Non., dict. Garrire.

Ibid. In Grialii Editione textus et nota exhibent temperanter. Pantinus videtur voluisse temperate pro una lectione, et pro alia temperanter. In verbis Varronis apud Grialium erat suae quoque. AREV.

]
Inter Garrire et loqui. Loquitur qui recte et temperanter dicit; garrit qui aut multa verba dicit, aut sordide loquitur.
268 [

268. Vid. Non., dictionibus, Ferre, et Gerere.

]
Inter Gerere et ferre. Gerimus nostra, et veluti natura aliqua, quae in nobis sunt, ferimus vero imposita nobis, veluti onus. Sed Virgilius permiste utitur (I Aeneid.): Fidus quae tela gerebat Achates. Gerebat pro ferre posuit.
269 Inter Gravatur et ingravatur [Al., ponderatur.] Ingravatur [Al., ponderatur] pondere alieno, gravatur suo.
270 [

270. Gens et nationis, et familiae, Serv., ad ill. I Aen.: Gens inimica mihi.

]
Inter Gentem et gentes, et genus. Gens nationis est, ut Graeciae, Assyriae. Hinc et gentilitas dicitur. Gentes autem familiae, ut Iuliae, Claudiae. Genus vero ad qualitatem refertur, ut pecoris, pomi.
271 [

271. C. Fronto fere eodem sensu: Corinthium civem dicimus, Corinthiacum vas, Corinthiensem fontem.

Ibid. Haec, et similia discrimina, ut Hispanus, Hispanicus, Hispaniensis, observari non solent. AREV.

]
Inter Graecum, Graecanicum, et Graecense. Graecus homo dicitur; Graecanica res; Graecense, quale in Graecia solet fieri.
272 [

272. Sic Fronto: Gallus natione, Gallicus ex Gallia.

---F. scrib.: Gallicanus qui aliquid.

]
Inter Gallum et Gallicum, et Gallicanum. Gallum in Gallia natum, Gallicum ex Gallia latum, Gallicanum, quod aliquid ex Gallia affert.
273 [

273. Sibi ipsi contrarius Isidorus supra.

]
Inter Germanam et sororem. Soror enim ab eodem germine, non ab eodem utero; germana vero ex utriusque manans germine.
274 [

274. Servius tamen, ad ill. I Aen.: Prospiciens genitor:---Venerabilis, inquit, ut Tibri Pater; ergo nomen et ad verum pertinet, et ad honorem refertur.

]
Inter Genitorem et patrem. Genitor naturae vocabulum est, sive originis; nam pater dignitatis et honoris nomen est. Unde et sanctos viros ac seniores patres dicimus. Genitores vero nostri a quibus [Al., nonnisi a quibus] nati sumus.
275 Inter Generat et parturit. Generare masculos dicimus, parturire feminas. Ut puta: Ille generavit, illa parturiit.
276 Inter Gubernatorem et nautam. Quod omnis gubernator, nauta esse potest, omnis nauta gubernator esse [Al., dici] non potest.
277 [

277. C. Fronto: Grande incremento, magnum amplitudine.

]
Inter Grande et maximum. Grande ad corpus pertinet, maximum ad animum.
Isidorus HOME

bnf11864.185