| 178 | [ 178. Vat., hic et alibi, quasdam differentias diverso ordine collocat, et nonnullas hoc loco addit. Littera E ita incipit: Inter aequora et maria, etc., ut num. 66; inter aevum et saeculum, etc., ut num. 67; inter externum, etc., ut hoc n. 178; inter haeresim et schisma, ut n. 282. Haec varietas ex diverso scribendi modo oritur; nam medio aevo scribebatur equora, evum, eresis, etc. AREV. ] Inter Externum et hesternum. Hesternum dicimus pridianum, externum autem extraneum, hoc est, alienum. |
| 179 | [ 179. Varr., IV de Ling. Latin.: Loquax, qui nimium loquitur; eloquens, qui copiose loquitur. Ipse, Etymolog. lib. X, littera C et L. ---Sallustius. Citatur idem fragmentum ab Agell., lib. I, cap. 15. Incertum unde. ] Inter Eloquentem et loquacem. Sinceritas facundiae eloquentum est, effusa et incondita temeritas, loquacium. Unde est Sallustius: Loquax magis quam facundus. Et Cicero: Hunc loquacem esse habitum, nunquam dissertum. |
| 180 | [ 180. Ex Serv., ad illud III Aen.: Exercite fatis. Ipse Etymolog. lib. X, littera E, dictionibus Expertus, et Expers. ---Ignarum. De re vel causa quae agitur. Ut glossema reiiciendum, nec Servius agnoscit. ] Inter Expertem et expertum. Si enim expertum rerum dixerimus, significamus peritum, si expertem, ignarum. |
| 181 | [ 181. Ex Servii loco citato: Exercite, inquit, fatigate. Exercitatus peritus; exercitus laboribus; exercitatus studiis. Ibid. Vat., labore fatigatus. AREV. ] Inter Exercitatum et exercitum. Exercitus, laboribus fatigatus, exercitatus, vel arte, vel studio peritus. |
| 182 | Inter Exosum et odiosum. Exosus dicitur qui aliquem odit, odiosus, qui oditur. |
| 183 | [ 183. Innuit idem discrimen Cicero. Tusc. Quaest. lib. IV. Ibid. Non ignobilis orator. Coelii verba annotari ait Barthius, qui totum locum ex Quintiliano petitum illustravit lib. XIV, cap. 18. Sermo autem Coelio erat de M. Antonio. AREV. ] Inter Ebrietatem et ebriositatem. Quod ebrietas aliquando est, ebriositas frequens temulentia vini est. De qua Apostolus ait [I Cor. |
| 184 | [ 184. Non., dict. Eventus; ex libro I Lucretii: Eventum dici poterit quodcunque erit actum. ] Inter Eventum et eventa. Eventus ipsa res est, Eventa autem dicuntur quae ab eventu veniunt. |
| 185 | [ 185. Epitheton Virgilianum, turpis egestas. ] Inter Egestatem et paupertatem. Quod egestas peior est quam paupertas, paupertas enim potest esse honesta, nam egestas semper turpis est. |
| 186 | Inter Experientiam et scientiam. Experientia in malo dici potest, ut poenas expertus, scientia autem in bono tantum. |
| 187 | [ 187. Al.: A nobis ad alios. ] Inter Emittit et admittit. Emittimus alios a nobis, admittimus alios ad nos. Sic quidam virgini cuidam ait: Murum sexui tuo exstrue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos. |
| 188 | [ 188. Non. dict. Arbitrii. ] Inter Existimare et arbitrari. Existimare apud animum nostrum est, arbitrari iudicium animi [Al., animi nostri est] proferre. |
| 189 | [ 189. Vat.: Inter emere et redimere quid interest. Qui emit, etc. AREV. ] Inter Emere et redimere. Id differt quia qui emit alienum emit, qui autem redimit, id emit proprie quod suum fuit, et suum esse desiit. |
| 190 | [ 190. Ex Servio, ad illud I Georg. Multo exspectata labore; quin et exspectare pro probare ab eodem usurpatur II Georg.: Crassaque terga exspecta. ] Inter Exspectare et spectare. Exspectatur venturus, spectatur qui videtur, vel approbatur. |
| 191 | [ 191. Eadem Agraetius; nihil tamen de duplici ff: Effertur, inquit, qui portatur; et efferunt, qui laudando extollunt. ] Inter Efferunt et eferunt. Efferunt qui exportant [Al., asportant], per duo ff. Eferunt autem, qui laudandum [F., laudando] extollunt, per unum f. Cicero: Nimium fortasse haec illi eferunt. |
| 192 | Inter Exsequimur, persequimur et prosequimur. Exsequimur mortem, in qua vindicta est, persequimur fugientem, prosequimur, cum fungimur officio. |
| 193 | [ 193. Varr., lib. VI de Ling. Latin.: Extemplo est continuo. Al.: Extemplo, subito, illico, continuo. ---Non.: Illico significat statim, mox. ] Inter Extemplo et illico. Extemplo, repente, vel statim, vel subito, illico, mox vel continuo. |
| 194 | Inter Exstinctum et restinctum. Exstinctum dicimus lumen, ut Cicero: Lumina civitatis exstincta sunt, restinctum vero incendium, ut idem Cicero: Subiectos prope iam ignes, circumdatosque restinximus. |
| 195 | [ 195. Serv., ad illud XI Aen.: Et pace sequestra:---Sequester est medius inter duos altercantes, apud quem aliquid ad tempus seponitur. Et sic fere Fest. ---Duae illae voces, in armis, ab Isidoro, lib. IX Etymolog., cap. 3, ubi agit de militibus equestribus, omittuntur, et sane mihi suspectae sunt. Fortassis adiecerat equitem etiam pro equo ipso sumi, adducto Virgilii loco, III Georg.: Atque equitem docuere sub armis, Insultare solo. Non., dict. Equitem, et Equites. ---Ordine. Al.: Sequester suspector penoris dicitur. F. susceptor pignoris. ] Inter Equitem [Al. equum], equestrem et sequestrem. Sequestris dicitur, qui certantibus medius intervenit, per quem utraque pars aequam fidem sequatur [Al., aequa fide aequatur]. Eques autem est qui equo sedet in armis. Equestris vero locus, vel ordo, ut si dicas: Ille homo equestris est. Item: Militat [Al., miles] ille in equestri ordine. |
| 196 | [ 196. Ex Serv., ad illud I Aen.: Exanimumque auro corp. Et interpretibus Terentii, actu. I, scen. 4, Andriae, et alibi. ] Inter Exanimem et exanimatum. Exanimis est mortuus, exanimatus vero timens. Ut est illud: Exanimata sequens impingeret agmina muris. |
| 197 | [ 197. Ex Agraetio. ] Inter Eu et heus. Eu interiectio dolentis est, heus adverbium vocantis. |
| 198 | [ 198. Lib. VIII Etymolog., cap. 6. ] Inter Ensem et gladium, Ensis est ferrum tantum, gladius vero totus. Mucro autem non tantum gladii, sed et cuiuscunque teli acumen est. Item gladium generaliter dicimus, ensem in praelio, mucronem in opere. |
| 199 | [ 199. Videtur ex Serv., ad illud XI Aen.: Ipsos ferre duces. ] Inter Exuvias et spolia. Exuviae ducum sunt, spolia privatorum. |
| 200 | [ 200. Etymolog. lib. V, cap. 27. ---Haberi non prosit. Lego non haberi possit. Ibid. Aliena videtur ab hoc loco haec differentia inter relegatum et devortatum; et abest a veteri Codice Vaticano 3321. Barthius eam reperit in suo Codice, ubi erat magna est differentia, ut ait Orenius primo etc. Coniicit, ut ait Herennius, scilicet Modestinus IC.; et mox, ita in relegato si mentio non fit bonorum, homini prosit, deportato noceat. AREV. ] Inter eum qui in insulam relegatur, et eum qui deportatur, magna differentia est: primo, quod relegatum [Al., qui relegatum] bona sequuntur, nisi fuerint sententia adempta, deportatum non sequuntur, nisi palam ei fuerint concessa. Ita fit, ut relegato, mentionem bonorum in sententia haberi, non prosit, deportato noceat. Item distant et in loci qualitate. Quod cum relegato quidem humanius transigitur, deportatis vero solent insulae assignari quae sunt asperrimae, quaeque sunt paulo minus summo supplicio comparandae. |
| 201 | Inter Eremum et desertum. Eremus est in via solitudo, ubi nunquam habitatum est, desertum ubi aliquando habitatum et derelictum est. |
| 202 | [ 202. Videtur ex Serv., ad illud II Aen.: Vos arae, ensesque nefandi:---Exsecratio est adversorum deprecatio; iusiurandum vero optare prospera. ] Inter Exsecrationem et iurationem. Exsecratio, ut puta: Si malum non patior [F., ut malum non patiar]; Iuratio: Si bonum mihi evenit. |
| 203 | [ 203. Ex C. Frontone: Expertus est aliquid aut in bona parte, aut in mala; experrectus de somno. ] Inter Expertum, et experrectum. Expertum, aliquid agnitum, experrectum a somno. |
| 204 | Inter En et em. En, cum ostendis, em, cum increpas. |
| 205 | Inter Ebrium et ebriosum. Ebrius ad tempus multum bibit, ebriosus semper multum bibit. |
| 206 | [ 206. Innuitur vetus mos scribendi ecus, et deinde equs pro equus, ut qis pro quis, etc, AREV. ] Inter Aequum et equum. Equus, quod est animal, per e et u. sola scribendum. Quod vero pro iusto scribitur [F., accipitur] per ae diphthongon geminata u u est scribendum. |