| 71 | [ 71. Vat. et omnium. AREV. ] Inter Benignitatem et bonitatem. Stoici ita definiunt [Al., distinguunt]: quod benignitas sit virtus ad benefaciendum exposita, lenis, blanda, dulcis alloquio, ad omnium bonorum familiaritatem invitans, bonitas autem bene quidem facere et praestare quod poscitur parata est; non tamen novit suavis esse consortio, et sua cunctos invitare dulcedine. |
| 72 | [ 72. Hoc sensu et Fronto: Beatus, qui apud Graecos μακάριος. ---Sis felix. Ex Serv. videtur, ad ill. I Aen.: Sis felix, et illud eclog. 5: Sis bonus, o felixque. Ibid. Cod. Vat., felix sequenter et aliis . . . et adipiscitur felicitas. AREV. ] Inter Beatum et felicem. Beatus sibi tantum est, felix, et aliis [Al., sequenter et aliis], ut est illud Virgilianum: Sis felix nostrumque leves quaecunque [Al., quemcunque] laborem. Felix autem dicitur, per quem datur et accipitur felicitas, ut felix tempus, felix locus, felix eventus. |
| 73 | Inter Beatus, honestus, fortunatus. Beatus animo, honestus moribus, fortunatus substantia. |
| 74 | [ 74. In Codice Regiovaticano 1838, in quo Differentiae aliquando copiosiores sunt, quam in Excusis, id ita refertur: Inter bibere et potare: bibimus necessitate, potamus voluntate; alii dicunt: Bibere naturae est, potare luxuriae. AREV. ] Inter Bibere et potare. Bibere naturae est, potare luxuriae. |
| 75 | Inter Balineum et balneum. In prosa quotidiano sermone balineum, in versu balneum dicimus. |
| 76 | [ 76. Ex Serv., ad ill. III Georg.: Barbas, incanaque menta. Porro locus quem Isidorus citat. est ex VI Aen., in quo, pro crines, barbas legisse constat. ] Inter Barbam et barbas. Barbam hominum, barbas pecudum vel herbarum dicimus. Barbas et hominum, ut apud Virgilium: Barbas incanaque menta regis Romani. |
| 77 | [ 77. Barthius putat bucinus esse adiectivum nomen, et rescribendum, bucineus canor est ipse clangor. Pro eo sonitu bucinatus exstat apud Papiam. Idem Barthius, alio loco, scilicet lib. XXXVI, cap. 13, observat bucinum de sono bucinae dici, ut ex fragmento Fl. Capri, et ex hac Isidori differentia colligit. AREV. ] Inter Bucinam et bucinum. Bucina est tuba qua signum datur in hostes [Al., hostem], Bucinus ipse clangor canoris. |
| 78 | [ 78. Vide Serv., ad illud VIII Aen.: Qui sese in bella sequantur. ---In bello. C. Fronto. ---Tuba praelii. Ex Serv., XI Aen., ad illud: Bello dat signum, et ipse Etymolog. lib. XVIII, cap. 1 et 4. ---Praelium pars. Sic Non. dict. Bellum. Ibid. Vat. omittit, id est, totus conflictus. Barthius memoria haec digna esse ait, sive ea ex sua observatione Isidorus promat, sive more suo aliunde describat. Quod autem Barthius saepe lectionem sui Codicis coniectura emendare conatur, actum plerumque agit; nam iam ea fere omnia in Editione Grialiana correcta erant, saltem cum Adversaria Barthii in lucem venerunt, quem aliquando Editionem Grialii vidisse constat. AREV. ] Inter Bellum et praelium. Bellum indicitur, praelium geritur. In bello enim non statim praelium; in praelio autem statim et bellum. Unde et apud antiquos tuba praelii signum erat, belli buccina. Item bellum totum est, id est, totus conflictus, ut Iugurthinum [Al., iurgium), civile, Punicum. Pugna unius diei, praelium pars pugnae, licet et pugna duorum sit aliquando, et sine ferro, unde et a pugno dicta est. |
| 79 | [ 79. Ex Serv., ad illud III Georg.: Balsamaque et baccas. ] Inter Balsamum et opobalsamum. Balsamum est arbor ipsa, opobalsamum succus collectus ex arbore. Nam opos dicitur succus. Probatio autem balsami, ut dicit Plinius, haec est: quod si contra solem feratur, et corruptum non sit, manum ferentis exurit. |
| 80 | [ 80. Vetus Glossar. Bassus εὔχυλος. ] Inter Bassos et bassus. Bassos nomina propria sunt, Bassus [Al., Balsos] vero appellativa nomina sunt. |
| 81 | [ 81. Etymolog. lib. I, cap. 32. Vid. Agell., lib. V, cap 20. ] Inter Barbarismum et soloecismum. Barbarismus fit in una loquela, soloecismus in pluribus. |