monumenta.ch > Isidorus > CAPUT XV. > papa Romanus > CAPUT XXXIII. > DE AETATIBUS ANIMANTIUM. HESIODION > CAPUT XLII.
Isidorus, De viris illustribus, XLI. <<<     >>> XLIII

Isidorus, De viris illustribus, CAPUT XLII.

1 60. Lucinianus, Carthaginis Spartariae episcopus, in Scripturis doctus: cuius quidem multas epistolas legimus, de sacramento denique baptismatis unam, et ad Eutropium abbatem, qui postea Valentiae episcopus fuit, plurimas.
2 Reliqua vero industriae et laboris eius ad nostram notitiam minime venerunt.
3 Claruit temporibus Mauricii Augusti.
4 Occubuit Constantinopoli, veneno (ut ferunt) exstinctus ab aemulis, sed, ut scriptum est: Iustus quacunque morte praeoccupatus fuerit, anima eius in refrigerio erit.
Isidorus HOME

bbb289.25v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik